AURUM

AURUM
I.
AURUM
post reliqua metalla demum repertum est, velut dubitante secum Naturâ, an id luci permittere veller, quod homini tantopere esset nociturum. Certe iustissimum Plinii votum, l. 33. c. 1. Utinam posset e vita in totum abdicari aurum, sacra fames, ut celeberrimi Auctores dixêre, proscissum conviciis ab optimis quibusque et ad pernicieni vitae repertum: quantum feliciore aevô, cum res ipsae permutabantur inter se etc. Hebr. charuts i. e. e terra effossum, unde Graecorum χρυσὸς, (cuius derivativa et composita vide infra) quod quâ arte quantôque labore fieri consueverit, infra dicemus. Pallor vero eius est Gap desc: Hebrew, geminatis literis, ut significatio sit intensior. A quo proin ipso verbo sit Aethiopum Wark, pro auro. Graeci Interpretes pallorem auri recte vocant χλωρότητα χρυσίου. Is enim vetus est auri color. Hinc Diogenes rogatus, Διά τι χρυσίον χλωρόν ἐςτι; Cur aurum palleat? respondit, ὅτι πολλοὺς ἔχει τοὺς ἐπιβουλέυοντας, Quia multos habet insidiatores. Uti est in Laertio: et Catullus Epigr. 65. v. 100.
O quam saepe magis fulgore expalluit auri!
Et rursus ad Iuventium, Epigr. 82. v. 3.
Hospes inauratâ pallidior statuâ.
Statius quoque ad Maximum Iunium l. 4. Silva 7. v. 13.
Quando te dulci Latiô remittent
Dalmatae montes? ubi Dite visô
Pallidus fossor redit, erutoque
Concolor auro etc.
Qui auri pallor cum columbis tribuatur Psalmo 68. v. 14. observant Talmudici, in iuniorum columbarum alis, postquam e nido excesserunt, plumam esse auri instar flavam; in turturibus item: atque hinc disci, quando ad sacrificia aptae vel ineptae sint, aiunt. Cum enim e columbis non nisi pullos, et e turturibus, non nisi adultas, offerri Lex iubeat, illos ad sacrificia ineptos, has vero aptas tum demum esse volunt, cum plumae in auri colorem incipiunt flavescere, in Tract. Cholin c. 1. fol. 22. Sed et colla columbarum Soli opposita aureô colore splendere, docet Philosophus de Color. Οἱ τῶ περιςτερῶν τράχηλοι καὶ τῶ ὑδάτων οἱ ςταλαγμοὶ φαίνονται χρυσοειδεῖς τοῦ φωτὸς ἀναχλωμένου etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. Poster. l. 1. c. 2. Triplex habetur apud Veteres, de quo sic Isidor. l. 15. c. 17. Tria sunt genera argenti, et auri et aeris, signatum, factum, infectum. Signatum est, quod in nummis est: factum est, quod in vasis et signis: infectum, quod in massis est, quod et grave dicitur. Et tale fuit Aurum fiscale, quod collectores in massis obryzae, non in nummis, inferre iussi sunt a Valentiniano ac Valente: ut sic non nisi purissimum perveniret ad Fiscum et decotion: deperirent, quaecumque in eo essent reliquiae sequioris venae. In quam rem tres constitutiones habet Codex Theodosii, cuius postremae
verba sunt: Si quid ex proscriptionibus vel condemnationibus deposcitur, si quid ex coeteris titulis, qui annui atque sollennes sunt, vel veteres vel recentes, aut peculiaris in singulos aut certa in paucos aut uniformis in cunctos cogit Indictio; non in materia conferatur, sed sub conditionalium oculis ac periculis diu multumque flammae eadcis examine mea obryza detineatur, quemadmodum pura videatur. Naturaliter enim, in liquefactione nummorum aureorum evenit intertrimentum, quum omni auro, ut ait Plin. l. 33. c. 3. insit argentum vario pondcre, alibi denâ, alibi nona, alibi octavâ parte. Nonidem in Auro Coronario rigor adhibitus, ibi enim quod offerebatur, pro imminutione, quae in aestimatione solidorum aut materiae forte taxari posset, non decrescere et ideo supplere cogi non consuevisle, discimus ex l. 4. de Auro coron. ubi inter alia, ia, dicitur, quod voluntate offertur, non debet consequi necessitatis iniuriâ i. e. non debet subiectum esse illi acerbitati, quae adhibetur in illo, quod neceslario praestatur: quae acerbitas in collatione voluntaria pro iniuria eslet. Idque merito: Nam quae dono coniingunt; minus scrupulose probantur, ut ait Columella, l. 9. c. 8. Qua proin in re peccavit Nero, quum parans expeditionem adversus Vindicem, exegit ingenti fastidiô et rigore nummum asperum, argentum pustulatum. Aurum ad obrussam, ut plerique omnem collationem aperte recusarent. Galba item, quum oblatâ ad conflandum a Tarraconensibus e vetere templo Iovis coronâ aureâ librarum quindecim, tres uncias, quae ponderi deerant, iussit exigi, teste Suetoniô Galbâ c. 12. Vide Ioh. Frid. Gronovium de Pecunia vet. l. 4. c. 14. Apud Casandres vero (populos Sabaeis vicinos, in Arabia Felice) quamdiu rara fuit navigatio, aurum tam vile fuisle et reliqua metalla tam pretiosa, ut ferrô duplum, aeri triplum, argentô decuplum auri rependerent, idem Bochart. observat, ex Agatharchide l. 5. c. 44. et Artemidoro, apud Strabonem l. 16. uti is eum restituit, in suo Phaleg. l. 2. c. 27. etc. Imo, a Susis Babytace oppidum, centum triginta quinque milibus
passuum distans, memoratur Solino c. 54. in quo mortales universi odiô auri coemerint hoc genus metalli et abiecerint in terrarum profunda, ne polluti usu eius avaritiâ corrumperent aequitatem; Sicut de Satarchaeis vel Satarchis narratur, usu auri argentique abdicatô ab avaritia publice mores vindicâsle. At quousque politiorum gentium luxus provectus est, apud quos pedibus quoque, quae extrema luxuriae insania, calatum est, non hominum solum, sed et equorum mulorumque, quos Nero calceari aurô iussit etc. Qua de re, vide infra voce Vir; de eodem, ut et de inventore huius metalli, modo inveniendi et excoquendi; de more illud implectendi crinibus, intexendi vestibus, eo signandi literas, aliisque huc facientibus vide Plin. inprimis l. 33. c. 1. et seqq. Diodorum Sic. l. 3. et Salmas. ad Solin. locis supra cit. Addam quaedam de Auri in Sacris, apud Hebraeos, (unde quoque ad Gentiles transiit) usu. In Tabernaculo, praeter vasa ad oblationem necessaria, in Sanctuario Altare erat aureum, in quo bis de die suffitus adolebantur, vide supra: Lychnuchus, ex solido auro constans, septemque lampadas totidem brachiis sustinens, quae oleô purissimô nutritae totâ nocte in templo ardebant: Item Mensa aurea, cum sacris panibus, facta ex cedro (sicut Altare praefatum) et aurô obducta; instrata veste hyacinthinâ; cum 12. lancibus totidemque acerris. Vide Exod. c. 25. v. 31. et Numer. c. 4. v. 7. In ipso vero Adyto seu Sancto Sanctorum, Arca, quae e ligno Zittim seu cedro constabat, intus et extra aurô erat obducta: ambiebaturque coronâ seu limbô aureô ac 4. annulos ex eodem metallo ad latera habebat. Illam vero tegens Propitiatorium ex solido aureo confectum erat, sustinebatque ex eodem constantes duos Cherubinos, Exod. c. 25. v. 18 --- 20. In Templo postea Salomonico, ubi auri argentique summa ultra fidem, in Propylaeo suspensae etiam catenae erant aureae et supra eas coronae aureae et argenteae; imo et supra Templi ostium Vitis aurea, ex qua botri inusitatae magnitudinis dependebant: coetera item vasa omnia augustiora et maiori numerô erant. Vide Franc. Burmannum Synops. Theol. Part. 1. c. 14. et 15. et infra quoque, ubi de Vestitu Pontificis. Argentô id metalli adulterari consueville, discimus ex Vopisco in Taciti Vita: c. 9. inde aurum ad obrusam exigebatur, in quo ignis excosislet et purgâslet, si quid erat sequioris metalli, h. e. argenti admixtum, Salmas. ad loc. Et Aurum argentô mistum legimus vetari in Edicto Pistensi Caroli Calvi c. 33. cui Aurum merum opponitur, apud Car. du Fresne Glossar. Vide quoque hîc passim. Addam quaedam, de ratione Auri inveniendi, ex Plinio l. 33. c. 4. Aurum invenitur --- apud nos tribus modis, fluminum ramentis --- nec ullum absolutius aurum est, cursu ipso trituque perpolitum. Alio modo puteoruni scrobibus effoditur, aut in ruina montium --- Et quidem aurum qui quaerunt, ante omnia segullum tollunt; ita vocatur indicium: alveus, ubi id est, arenaeque lavantur, atque ex eo quod resedit, coniectura capitur, ut inveniatur aliquando in summa tellure --- Alutationem vocant, si et auro ea tellus subest --- Quod puteis foditur, canalicum vocant --- marmoris glareaeinhaerens --- Hi venarum canales per
marmor vagantur et latera puteorum, et huc illuc, inde nomine inventô, tellusque ligneis columnis suspenditur. Quod effossum est, tunditur, lavatur, uritur, molitur in farinam. Nam quod ad pilas cudunt, apilascudem vocant: argentum, quod exit a fornacis sudore --- CAtini fiunt ex tasconio. Haec est terra alba similis argillae --- Tertia ratio opera vicerit gigantum: Cuniculis per magna spatia actis cavantur montes ad lucernarum lumina. Eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies. Arrugias id genus vocant: siduntque rimae subito et opprimunt operarios --- Relinquuntur itaque fornices crebri montibus sustinendis. Occursant in utroque genere silices. Hos igni et acetô rumpunt --- Si longior videtur silex, latus sequitur. Fossam ambit quiete. Tamen in silice facilius existimatur opera. Est namque terra ex quodam argillae genere --- prope inexpugnabilis. Cuneis eamferreis aggrediuntur et iisdem malleis: nihilque durius putant, nisi quod inter omnia Auri fames durissima est. Peracto opere, cervices fornicum ab ultimo caedunt, dantque signum ruinae, eamque solus intelligit in cacumine montis pervigil. Hic voce ictuve repente operarios revocari iubet, pariterque ipse devolat. Mons fractus cadit --- longô fragore --- Nec tamen adhuc aurum est --- Alius par est labor --- flumina ad lavandum hanc ruinam iugis montium ducere obiter a centesimo plerumque lapide ---
repleto stagno excussis obturamentis erumpit torrens tantâ vi, ut saxa pervolvat. Alius etiamnum in plano labor. Fossae, in quas profluat, cavantur --- eae sternuntur gradatim. Frutex est ulex rori marino similis, asper aurumque retinens. Latera cluduntur tabulis ac per praerupta suspenduntur, canali ita profluente de terra in mare --- Aurum arrugia quaesitum --- statim suum est: inveniuntur ita massae. Nec non in puteis etiam denas excedentes libras. Palacras Hispani (Salmasius legit palathas) idem quod minutum est, balucem vocant. Ulex siccatus uritur et cinis eius lavatur substratô cespite herbosô, ut sidat aurum. Vicena milia pondo ad hunc modum annis singulis Asturiam, atque Gallaeciam et Lusitaniam praestare quidam tradiderunt, ita ut plurinum Asturia gignat. Neque in alia parte terrarum tot saeculis haec fertilitas. Italiae parcitum est vetere interdictô Patrum etc. Vide quoque infra Hispania. Hodie Aurum, in Africae litore Aureo divite copiâ colligitur. At nullibi maior eius proventus, quam in Regno Peru eiusque provincia Montana celeberrima Potosi, sub 21. grad. latitud. Austr. de qua vide Athanasium Kircherium Mundi Subterr. l. 10. sect. 4. c. 8. quamquam alias omnis ille Americae tractus a Tropico Cancri usque ad Tropicum Capricorni, Auri coeterorumque metallorum feracissimus sit. Auctor Anonymus Histor. Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 10. de Commerciis.
Auri appellationes variae apud Scriptores.
II.
AURUM
ἄπεφςθον
apud Arrianum in Indicis, id dicitur, quod absque coctione statim perfectum et purum reperiebatur, magno Veteribus in pretio. De eo sic Plin. l. 33. c. 3. Hispania strigiles vocat auri parvulas massas, quod super omnia solum in massa aut ramento capitur. Cum cetera in metallis reperta igni perficiantur, hoc statim aurum est, consummatamque materiam protinus habet, cum ita invenitur. Ubi strigiles vel stringiles has maslas vocat a stringendi vel ligandi notione, quod aurum in has maslulas strictum ac per se coactum, nihil terreni admixtum habeat. Huiuscemodi auro, caput Sponsi in Cantico c. 5. v. 11. comparari, placet quibusdam, vide quoque supra Auri Adamas, et infra in Balluca.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Aurum — may refer to:*Aurum, the Latin word for Gold *Aurum, a sweet Italian liqueur *Aurum Geyser In the Upper Geyser Basin of Yellowstone *Aurum Press *Aurum Insurance, a Croatian insurance company …   Wikipedia

  • Aurum — (latein. Gold) steht für Aurum Geysir, im Yellowstone Nationalpark Aurum Hotels, italienische Radsportmannschaft Aurum Press, britischer Verlag Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Unte …   Deutsch Wikipedia

  • Aurum — Au rum, n. [L.] Gold. [1913 Webster] {Aurum fulminans} (?). See {Fulminate}. {Aurum mosaicum} (?). See {Mosaic}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • aurum — àurum m DEFINICIJA kem., v. zlato ETIMOLOGIJA lat. aurum …   Hrvatski jezični portal

  • Aurum — (lat.), 1) Gold, u. zwar bei den Römern [35] A. ad obrussam (A. obryzum), Gold nach der Feuerprobe, das reinste, feinste Gold; 2) was aus Gold gemacht ist, so A. coronarium, goldener Kranz, welchen die Provinzialen einem Proconsul nach einem… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Aurum — (lat.), Gold; A. chloratum, hydrochloratum, Goldchlorid; A. chloratum natronatum, Chlorgoldnatrium; A. cyanatum, Goldcyanid; A. graphicum, Schrifterz; A. foliatum, Blattgold; A. fulminans, Knallgold; A. mosaicum, musivum, Musivgold; A. paradoxum …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Aurum — (lat.), Gold; A. potabĭle, Trinkgold, die wunderbare Universalmedizin der Alchimisten …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Aurum — vgl. Gold …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Aurum — probali weiss Rath, wen all Welt verzaget hat. – Petri, II, 27 …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Aurum — Gold * * * Au|rum 〈n.; s; unz.〉 Gold [lat.] * * * Au|rum [Herkunft unsicher], das; : lat. Name für ↑ Gold. * * * Au|rum, das; [s] [lat. aurum, eigtl. = das Leuchtende]: lat. Bez. für ↑ Gold ( …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”